Hľadaný výraz: 2 Sam 16,11-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Et ait rex Abisai et universis servis suis: “ Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. 12 Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna ”. 13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens. 14 Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi.

1

mail   print   facebook   twitter